In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum. Audierat enim eum jam debilitatum, quia Medi, et Babylonii a monarchia ejus recesserant, et aestimabat quod de facile posset obtinere Syriam. Primo aggressus erat regem ad Remon, qui regnabat tunc in Carchamis. Descendit ergo Josias in occursum ejus, prohibens ne transitum faceret per Judaeam, et misit Pharao ad Josiam dicens: Quid mihi et tibi, rex Juda? non adversum te venio, ad Euphratem propero. Mittit me Deus ad Medos; sine me, ne Deus qui mecum est, interficiat te. Et non acquievit Josias, sed cum rege ad Remon componebat acies, ut dimicarent adversus Pharaonem. Et forte dum transisset a curru in currum, qui sequebatur eum more regio, occisus est a sagittariis in campo Mageddon, et planxit eum inconsolabiliter ad Remon rex cum exercitu suo. Unde et illud dictum est: Erit planctus, sicut planctus ad Remon. Traditur autem quod juxta arborem, et fontem occisus fuerit, quae statim aruerunt, et relatus est in Jerusalem, et sepultus est in mausoleo patrum suorum. Et planxit eum universus Juda in Jerusalem, et maxime Jeremias, qui super exsequias ejus scripsit Threnos lamentabiles: Quomodo sedet sola civitas, etc., quibus utebantur cantores, et cantatrices super exsequias Josiae. Et longis temporibus in Judaea super Josiam eos replicabant. Quibus postea superaddidit idem Jeremias alias lamentationes super excidio civitatis.